HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LVIII: De puteo Samaritanae

#Joan. IV#Deut. XXXII

Dum autem ascendisset in Judaeam, et iterum rediret in Galilaeam, oportebat eum transire per Samariam, id est per regionem, cujus caput fuerat Samaria. Civitas ergo nomen antiquum amiserat, et dicebatur Sebaste, sed regio nomen illud retinuerat. Veniens autem juxta Sichem, quae corrupte Sichar dicebatur, et erat puteus in praedio, quod emit Jacob a rege Hemor, quod et dedit filio suo Joseph, et fatigatus ex itinere sedit super puteum Jacob, qui hactenus sic vocatus fuerat: ex eventu, qui sequitur, post agnominatus est puteus Samaritanae. Sunt qui dicunt locum illum esse umbilicum terrae nostrae habitabilis, quia singulis annis quadam die aestatis meridiana hora sol descendit in aquam putei, nusquam faciens umbram, quod philosophi apud Sienem fieri tradiderunt. Ideo enim dictum putant in Deuteronomio: Constituit eum super excelsam terram. Iverunt autem discipuli in urbem, ut cibos emerent, venitque mulier haurire aquam, quae Domino petenti potum, quasi notans eum, dixit Judaeos non couti Samaritanis, cognoscens ex fimbriis pallii Dominum Judaeum esse. Translatis decem tribubus, rex Assyriorum misit Persas et Assyrios ad incolendam sibi terram. Qui ob metum ferarum libros Moysi receperant, et legitima terrae, nec tamen cessabant ab idololatria. Qui primo Cuthaei vocati sunt, a fluvio Persarum, tunc autem Samaritani dicebantur, quasi medii inter Judaeos et gentes. Quandoque tamen Judaei vocaverunt eos Jacobitas, id est supplantatores, quia terram fratrum suorum, quae eos contingebat, eis supplantaverant. Horum cibis et vasculis non utebantur Judaei. Cumque colloquendo cum Jesu, accepisset ab eo quod quinque viros habuerat, et sexti erat concubina, ait: Video quia propheta es tu. Et statim quaesivit determinationem quaestionis, quae inter ipsos et Judaeos versabatur. Dicebant enim Judaei proprium locum adorandi esse Jerusalem et templum; Samaritani vero montem Garizim, in quo antiqui patres adoraverunt. Jesus autem dixit tempus venisse in quo, nec in Jerusalem, nec in monte illo adorarent homines. Quasi diceret: Non praefero locum loco in adorando. Ubique enim adoretur Deus tantum in spiritu et veritate, id est ex dilectione, quae est a spiritu, et pro his quae vera sunt, id est pro aeternis. Cui mulier: Scio quod Messias venit, id est in proximo est ut veniat. Forte et Samaritani signa adventus Domini notaverant. Messias Hebraice, Christus Graece, unctus Latine. Punice quoque messe, dicitur unge. Lingua enim Punica et Syra, affines sunt Hebraeae. Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. Reliquit mulier hydriam, et abiit in civitatem, monens cives egredi, ad videndum hominem, qui dixerat ei quaecunque fecerat, et dicebat: Nunquid hic est Christus? Timuit asserere, quod audierat, et credebat, ne viri indignarentur a muliere doceri. Civibus vero egredientibus vocavit discipulos Jesus, et ait, segetes paratas ad messem, id est paratos ad credendum, cum tamen adhuc superessent quatuor menses ad messem. Unde perpenditur hiemis tempore hoc factum. Jesus autem ad petitionem eorum intravit urbem, et mansit ibi aliquot dies, et multi crediderunt in eum.